Dies ir! Dies illa
Solvet sclum in favilla:
Teste David cum Sibylla!
Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit, et natura,
Cum resurget creatura,
Iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix iustus sit securus?
Rex tremend maiestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie,
Quod sum causa tu vi:
Ne me perdas illa die.
Qurens me, sedisti lassus:
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces me non sunt dign:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum prsta,
Et ab hdis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis:
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
Iudicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus
Pie Iesu Domine,
dona eis requiem. Amen.